Navigate Up
Sign In
Leiden University

 

De oudejaarsrede: Viglius van Aytta

 

Uit: Vita Viglii ab Aytta Zuichemi ab ipso Viglio scripta, ejusque, nec non Joachimi Hopperi et Joannis Baptistæ Tassii Opera historica aliaque analecta ad historiam scissi Belgii potissimum attinentia ... / collegit, digessit, notisque illustravit C.P. Hoynck van Papendrecht ... - Hagæ Comitum, : apud Gerardum Block, 1743, deel III, paragraaf 88, p. 41-42

ubi ad Principem Auriacensem dicendi suffragium ordo pervenit, ipse dixit, apertè loquendum esse, atque non longiùs dissimulandum, cùm haec Respublica diutiùs in hoc rerum statu consistere non posset. Primum siquidem in tantâ vicinorum omnium circa Religionem contentione mutationeque, impossibile omnino esse, Placcatis, Inquisitoribus, Episcopisque, ac in tanta potissimùm Ecclesiasticorum corruptela veterem Religionis statum consistere posse; quod Regi clarè dicendum esset. Secundò, quod justitiae administrationem sub his Judicibus et Consiliariis qui corrupti essent, odiisque ac inimicitiis inter se certarent (allegans Cancellarii Brabantiae ac Masii exemplum) subditi longiùs ferre nequirent. Tertiò cùm res curiae in tria Consilia distributae essent, ea mutuo sese impedire, ac alterum alteri detrahere, nec meliora esse speranda, donec uni omnia subjicerentur. Quartò, quod ad Consilium Statûs plures deligendi essent viri magni et excellentes, quorum apud populum auctoritas esset. Quintò, errare Regem graviter, qui caeteris omnibus, etiam Catholicis Principibus Germaniae, Concilium Tridentinum aspernantibus, multisque rationibus impugnantibus, ipse credat hanc provinciam ipsis adeo vicinam posse ad eorum Decretorum observationem adduci. Quam-ob-rem rectiùs eum facturum, si, quod ipsi faciunt, itidem dissimulet, Placcatorumque poenam tollat, modereturve. Et quamquam ipse Catholicae Religione adhaerere constituerit, non posse tamen ei placere, velle Principes animis hominum imperare, libertatemque Fidei et Religionis ipsis adimere.

 

 

Last Modified: 15-4-2010 13:18